|
Considerandum est autem, quod cum procedere de potentia in actum vel
sit motus, vel sit simile motui, circa processum huius beatitudinis
consequendum similiter se habet sicut in motu vel in mutatione
naturali. In motu enim naturali primo quidem consideratur aliqua
proprietas per quam proportionatur vel inclinatur mobile ad talem
finem, sicut gravitas in terra ad hoc quod feratur deorsum: non enim
moveretur aliquid naturaliter ad certum finem, nisi haberet
proportionem ad illum. Secundo autem consideratur ipse motus ad
finem. Tertio autem ipsa forma vel locus. Quarto autem quies in
forma vel in loco. Sic igitur in intellectuali motu ad finem, primum
quidem est amor inclinans in finem; secundum autem est desiderium,
quod est quasi motus in finem, et operationes ex tali desiderio
provenientes; tertium autem est ipsa forma, quam intellectus
consequitur; quartum autem est delectatio consequens, quae nihil est
aliud quam quietatio voluntatis in fine adepto. Sicut igitur naturalis
generationis finis, est forma et motus localis locus, non autem quies
in forma vel loco, sed hoc est consequens finem, et multo minus motus
est finis, vel proportio ad finem: ita ultimus finis creaturae
intellectualis est videre Deum, non autem delectari in ipso, sed hoc
est comitans finem, et quasi perficiens ipsum. Et multo minus
desiderium vel amor possunt esse ultimus finis, cum etiam hoc ante
finem habeatur.
|
|