|
Manifestum est ergo quod felicitas falso a quibusdam quaeritur, in
quibuscumque praeter Deum quaeratur, sive in voluptatibus
corporalibus, quae sunt et brutis communes; sive in divitiis, quae ad
conservationem habentium proprie ordinantur, quae est communis finis
omnis entis creati; sive in potestatibus, quae ordinantur ad
communicandam perfectionem suam aliis, quod etiam diximus omnibus esse
commune; sive in honoribus vel fama, quae alicui debentur secundum
quod finem iam habet, vel ad finem bene dispositus est; sed nec in
cognitione quarumcumque rerum etiam supra hominem existentium, cum in
sola divina cognitione desiderium hominis quietetur.
|
|