|
Ex praemissis igitur apparet quod diversimode se habent ad bonitatem
Deus et creaturae, secundum duplicem modum bonitatis quae in creaturis
potest considerari. Cum enim bonum habeat rationem perfectionis et
finis, secundum duplicem perfectionem et finem creaturae attenditur
duplex eius bonitas. Attenditur enim quaedam creaturae perfectio
secundum quod in sua natura persistit, et haec est finis generationis
aut factionis ipsius. Alia vero perfectio ipsius attenditur, quam
consequitur per suum motum vel operationem, et haec est finis motus vel
operationis ipsius. Secundum utramque vero creatura deficit a bonitate
divina: nam cum forma et esse rei sit bonum et perfectio ipsius
secundum quod in sua natura consideratur, substantia composita neque
est sua forma neque suum esse; substantia vero simplex creata etsi sit
ipsa forma, non tamen est suum esse. Deus vero est sua essentia et
suum esse, ut supra ostensum est. Similiter etiam omnes creaturae
consequuntur perfectam bonitatem ex fine extrinseco. Perfectio enim
bonitatis consistit in adeptione finis ultimi. Finis autem ultimus
cuiuslibet creaturae est extra ipsam, qui est divina bonitas, quae
quidem non ordinatur ad ulteriorem finem. Relinquitur igitur quod
Deus modis omnibus est sua bonitas, et est essentialiter bonus; non
autem creaturae simplices, tum quia non sunt suum esse, tum quia
ordinantur ad aliquid extrinsecum sicut ad ultimum finem. In
substantiis vero compositis manifestum est quod nullo modo sunt sua
bonitas. Solus igitur Deus est sua bonitas et essentialiter bonus;
alia vero dicuntur bona secundum participationem aliquam ipsius.
|
|