|
Ulterius autem necesse est quod Dei essentia non sit aliud quam esse
ipsius. In quocumque enim aliud est essentia, et aliud esse eius,
oportet quod aliud sit quod sit, et aliud quo aliquid sit: nam per
esse suum de quolibet dicitur quod est, per essentiam vero suam de
quolibet dicitur quid sit: unde et diffinitio significans essentiam,
demonstrat quid est res. In Deo autem non est aliud quod est, et
aliud quo aliquid est; cum non sit in eo compositio, ut ostensum est.
Non est igitur ibi aliud eius essentia, quam suum esse. Item.
Ostensum est quod Deus est actus purus absque alicuius potentialitatis
permixtione. Oportet igitur quod eius essentia sit ultimus actus: nam
omnis actus qui est circa ultimum, est in potentia ad ultimum actum.
Ultimus autem actus est ipsum esse. Cum enim omnis motus sit exitus
de potentia in actum, oportet illud esse ultimum actum in quod tendit
omnis motus: et cum motus naturalis in hoc tendat quod est naturaliter
desideratum, oportet hoc esse ultimum actum quod omnia desiderant.
Hoc autem est esse. Oportet igitur quod essentia divina, quae est
actus purus et ultimus, sit ipsum esse.
|
|