|
In creaturis autem considerandum est, qualiter possit esse bonitatis
defectus. Manifestum est autem quod duobus modis aliqua bonitas
inseparabiliter inest creaturae: uno modo ex hoc quod ipsa bonitas est
de essentia eius; alio modo ex hoc quod est determinata ad unum.
Primo ergo modo in substantiis simplicibus ipsa bonitas, quae est
forma, inseparabiliter se habet ad ipsas, cum ipsae essentialiter sint
formae. Secundo autem modo bonum quod est esse, amittere non
possunt. Non enim forma est sicut materia, quae se habet ad esse et
non esse, sed forma consequitur esse, etsi etiam non sit ipsum esse.
Unde patet quod substantiae simplices bonum naturae in qua subsistunt
amittere non possunt, sed immutabiliter se habent in illo.
Substantiae vero compositae, quia non sunt suae formae nec suum esse,
bonum naturae amissibiliter habent, nisi in illis in quibus potentia
materiae non se habet ad diversas formas, neque ad esse et non esse,
sicut in corporibus caelestibus patet.
|
|