|
Et quia bonitas creaturae non solum consideratur secundum quod in sua
natura subsistit, sed perfectio bonitatis ipsius est in hoc quod
ordinatur ad finem, ad finem autem ordinatur per suam operationem,
restat considerare quomodo creaturae deficiant a sua bonitate secundum
suas operationes, quibus ordinantur ad finem. Ubi primo considerandum
est, quod de operationibus naturalibus idem est iudicium sicut et de
natura, quae est earum principium: unde quorum natura defectum pati
non potest, nec in operationibus eorum naturalibus defectus accidere
potest; quorum autem natura defectum pati potest, etiam operationes
eorum deficere contingit. Unde in substantiis incorruptibilibus, sive
incorporeis sive corporeis, nullus defectus naturalis actionis
contingere potest: in Angelis enim semper virtus naturalis manet
potens ad suas operationes exercendas; similiter motus corporum
caelestium nunquam exorbitare invenitur. In corporibus vero
inferioribus multi defectus naturalium actionum contingunt propter
corruptiones et defectus in naturis eorum accidentes. Ex defectu enim
alicuius naturalis principii contingit plantarum sterilitas,
monstruositas in generatione animalium, et aliae huiusmodi
inordinationes.
|
|