|
Sunt autem quaedam actiones quarum principium non est natura, sed
voluntas, cuius obiectum est bonum, et finis quidem principaliter,
secundario autem quod est ad finem. Sic igitur se habet operatio
voluntaria ad bonum, sicut se habet naturalis operatio ad formam per
quam res agit. Sicut igitur defectus naturalium actionum accidere non
potest in illis quae non patiuntur defectum secundum suas formas, sed
solum in corruptibilibus, quorum formae deficere possunt: ita
voluntariae actiones deficere possunt in illis in quibus voluntas potest
a fine deficere. Sicubi autem non potest voluntas a fine deficere,
manifestum est quod ibi defectus voluntariae actionis esse non potest.
Voluntas autem deficere non potest respectu boni quod est ipsius
volentis natura: quaelibet enim res suo modo appetit suum esse
perfectum, quod est bonum uniuscuiusque; respectu boni vero exterioris
deficere potest bono sibi connaturali contenta. Cuius igitur volentis
natura est ultimus finis voluntatis ipsius, in hoc defectus voluntariae
actionis contingere non potest. Hoc autem solius Dei est: nam eius
bonitas, quae est ultimus finis rerum, est sua natura. Aliorum autem
volentium natura non est ultimus finis voluntatis eorum: unde potest in
eis defectus voluntariae actionis contingere per hoc quod voluntas
remanet fixa in proprio bono non tendendo ulterius in summum bonum,
quod est ultimus finis. In omnibus igitur substantiis intellectualibus
creatis potest defectus voluntariae actionis contingere.
|
|