|
Impossibile est autem malum esse aliquam naturam. Nam omnis natura
vel est actus, vel potentia, aut compositum ex utroque. Quod autem
est actus, perfectio est, et boni obtinet rationem, cum id quod est
in potentia, appetat naturaliter esse actu: bonum vero est quod omnia
appetunt. Unde et compositum ex actu et potentia, inquantum
participat actum, participat bonitatem. Potentia autem inquantum
ordinatur ad actum, bonitatem habet: cuius signum est quod quanto
potentia est capacior actus et perfectionis, tanto magis commendatur.
Relinquitur igitur quod nulla natura secundum se sit malum. Item.
Unumquodque secundum hoc completur quod fit in actu, nam actus est
perfectio rei. Nullum autem oppositorum completur per admixtionem
alterius, sed magis destruitur vel minuitur, et sic neque malum
completur per participationem boni. Omnis autem natura completur per
hoc quod habet esse in actu: et sic cum esse bonum sit ab omnibus
appetibile, omnis natura completur per participationem boni. Nulla
igitur natura est malum. Adhuc. Quaelibet natura appetit
conservationem sui esse, et fugit destructionem quantum potest. Cum
igitur bonum sit quod omnia appetunt, malum vero e contrario quod omnia
fugiunt, necesse est dicere, quod esse unamquamque naturam sit bonum
secundum se, non esse vero malum. Esse autem malum non est bonum,
sed magis non esse malum sub boni comprehenditur ratione. Nulla igitur
natura est malum.
|
|