|
Considerandum igitur restat quomodo bonum et malum dicantur contraria,
et contrariorum genera, et differentiae aliquas species, scilicet
habitus morales, constituentes. Contrariorum enim utrumque est aliqua
natura. Non ens enim non potest esse neque genus neque differentia,
cum genus praedicetur de re in eo quod quid, differentia vero in eo
quod quale quid. Sciendum est igitur, quod sicut naturalia
consequuntur speciem a forma, ita moralia a fine, qui est voluntatis
obiectum, a quo omnia moralia dependent. Sicut autem in naturalibus
uni formae adiungitur privatio alterius, puta formae ignis privatio
formae aeris, ita in moralibus uni fini adiungitur privatio finis
alterius. Cum igitur privatio perfectionis debitae sit malum in
naturalibus, formam accipere cui adiungitur privatio formae debitae,
malum est, non propter formam, sed propter privationem ei adiunctam:
sicut igniri malum est ligno. Et in moralibus etiam inhaerere fini cui
adiungitur privatio finis debiti, malum est, non propter finem, sed
propter privationem adiunctam; et sic duae actiones morales, quae ad
contrarios fines ordinantur, secundum bonum et malum differunt, et per
consequens contrarii habitus differunt bono et malo quasi differentiis
existentibus, et contrarietatem ad invicem habentibus, non propter
privationem ex qua dicitur malum, sed propter finem cui privatio
adiungitur. Per hunc etiam modum quidam intelligunt ab Aristotele
dictum, quod bonum et malum sunt genera contrariorum, scilicet
moralium. Sed si recte attendatur, bonum et malum in genere moralium
magis sunt differentiae quam species. Unde melius videtur dicendum,
quod bonum et malum dicuntur genera secundum positionem Pythagorae,
qui omnia reduxit ad bonum et malum sicut ad prima genera: quae quidem
positio habet aliquid veritatis, inquantum omnium contrariorum unum est
perfectum, et alterum diminutum, ut patet in albo et nigro, dulci et
amaro, et sic de aliis. Semper autem quod perfectum est, pertinet ad
rationem boni, quod autem diminutum ad rationem mali.
|
|