|
Habito igitur quod malum est privatio perfectionis debitae, iam
manifestum est qualiter malum bonum corrumpit, inquantum scilicet est
eius privatio, sicut et caecitas dicitur corrumpere visum, quia est
ipsa visus privatio. Nec tamen totum bonum corrumpit: quia supra
dictum est quod non solum forma est bonum, sed etiam potentia ad
formam, quae quidem potentia est subiectum privationis, sicut et
formae. Unde oportet quod subiectum mali sit bonum, non quidem quod
est oppositum malo, sed quod est potentia ad ipsum. Ex quo etiam
patet quod non quodlibet bonum potest esse subiectum mali, sed solum
bonum quod est in potentia respectu alicuius perfectionis qua potest
privari: unde in his quae solum actus sunt, vel in quibus actus a
potentia separari non potest, quantum ad hoc non potest esse malum.
Patet etiam ex hoc, quod non potest esse aliquid quod sit
essentialiter malum, cum semper oporteat malum in alio subiecto bono
fundari: ac per hoc nihil potest esse summe malum, sicut est summe
bonum, quod est essentialiter bonum. Secundum idem etiam patet quod
malum non potest esse desideratum, nec aliquid agere nisi virtute boni
adiuncti. Desiderabile enim est perfectio et finis, principium autem
actionis est forma. Quia vero uni perfectioni vel formae adiungitur
privatio alterius perfectionis aut formae, contingit per accidens quod
privatio seu malum desideratur, et est alicuius actionis principium,
non inquantum est malum, sed propter bonum adiunctum, sicut musicus
aedificat non inquantum musicus, sed inquantum domificator. Ex quo
etiam patet quod impossibile est malum esse primum principium, eo quod
principium per accidens est posterius eo quod est per se.
|
|