|
Quia igitur malum est privatio et defectus; defectus autem, ut ex
dictis patet, potest contingere in re aliqua non solum secundum quod in
natura sua consideratur, sed etiam secundum quod per actionem ordinatur
ad finem, consequens est ut malum utroque modo dicatur, scilicet
secundum defectum in ipsa re, prout caecitas est quoddam malum
animalis, et secundum defectum in actione prout claudicatio significat
actionem cum defectu. Malum igitur actionis ad aliquem finem
ordinatae, ad quem non debito modo se habet, peccatum dicitur tam in
voluntariis quam in naturalibus. Peccat enim medicus in actione sua,
dum non operatur convenienter ad sanitatem; et natura etiam peccat in
sua operatione, dum ad debitam dispositionem et formam rem generatam
non perducit, sicut cum accidunt monstra in natura.
|
|