|
Hinc autem apparet quod Deus non sit in aliquo genere sicut species.
Nam differentia addita generi constituit speciem, ergo cuiuslibet
speciei essentia habet aliquid additum supra genus. Sed ipsum esse,
quod est essentia Dei, nihil in se continet, quod sit alteri
additum. Deus igitur non est species alicuius generis. Item. Cum
genus contineat differentias potestate, in omni constituto ex genere et
differentiis est actus permixtus potentiae. Ostensum est autem Deum
esse purum actum absque permixtione potentiae. Non est igitur eius
essentia constituta ex genere et differentiis; et ita non est in
genere.
|
|