|
Et sciendum, quod aliquando est actio in potestate agentis, ut sunt
omnes voluntariae actiones. Voluntariam autem actionem dico, cuius
principium est in agente sciente ea in quibus actio consistit.
Aliquando vero actiones non sunt voluntariae: huiusmodi sunt actiones
violentae, quarum principium est extra, et actiones naturales, vel
quae per ignorantiam aguntur, quia non procedunt a principio
cognoscitivo. Si igitur in actionibus non voluntariis ordinatis ad
finem defectus accidat, peccatum tantum dicitur; si autem in
voluntariis, dicitur non solum peccatum, sed culpa, eo quod agens
voluntarium, cum sit dominus suae actionis, vituperio dignus est et
poena. Si quae vero actiones sunt mixtae, habentes scilicet aliquid
de voluntario et aliquid de involuntario, tanto ibi minoratur culpa,
quanto plus de involuntario admiscetur. Quia vero naturalis actio
naturam rei consequitur, manifestum est quod in rebus
incorruptibilibus, quarum natura transmutari non potest, naturalis
actionis peccatum accidere non potest. Voluntas autem intellectualis
creaturae defectum pati potest in voluntaria actione, ut supra ostensum
est. Unde relinquitur quod licet carere malo naturae omnibus
incorruptibilibus sit commune, carere tamen ex necessitate suae naturae
malo culpae, cuius sola rationalis natura est capax, solius Dei
proprium invenitur.
|
|