|
Sicut autem defectus actionis voluntariae constituit rationem peccati
et culpae, ita defectus cuiuslibet boni pro culpa illatus contra
voluntatem eius cui infertur, poenae obtinet rationem. Poena enim
infertur ut medicina culpae, et ut ordinativa eius. Ut medicina
quidem, inquantum homo propter poenam retrahitur a culpa dum ne
patiatur quod est suae contrarium voluntati, dimittit agere inordinatam
actionem, quae suae foret placita voluntati. Est etiam ordinativa
ipsius, quia per culpam homo transgreditur metas ordinis naturalis,
plus suae voluntati tribuens quam oportet. Unde ad ordinem iustitiae
fit reductio per poenam, per quam subtrahitur aliquid voluntati. Unde
patet quod conveniens poena pro culpa non redditur, nisi plus
contrarietur voluntati poena quam placeat culpa.
|
|