|
Non eodem autem modo omnis poena est contra voluntatem. Quaedam enim
poena est contra id quod homo actu vult, et haec poena maxime
sentitur. Quaedam vero non contrariatur voluntati in actu, sed in
habitu, sicut cum aliquis privatur re aliqua, puta filio, vel
possessione, eo ignorante. Unde per hoc non agitur actu aliquid
contra eius voluntatem, esset autem contrarium voluntati, si sciret.
Quandoque vero poena contrariatur voluntati secundum naturam ipsius
potentiae. Voluntas enim naturaliter ordinatur ad bonum. Unde si
aliquis privatur virtute, quandoque quidem non est contra actualem
voluntatem eius, quia virtutem forte contemnit, neque contra
habitualem, quia forte est dispositus secundum habitum ad volendum
contraria virtuti; est tamen contra naturalem rectitudinem voluntatis,
qua homo naturaliter appetit virtutem. Ex quo etiam patet quod gradus
poenarum dupliciter mensurari possunt: uno modo secundum quantitatem
boni quod per poenam privatur; alio modo secundum quod magis vel minus
est contrarium voluntati: est enim magis contrarium voluntati maiori
bono privari quam privari minori.
|
|