|
Ex praedictis autem manifestum esse potest quod omnia divina
providentia gubernantur. Quaecumque enim ordinantur ad finem alicuius
agentis, ab illo agente diriguntur in finem, sicut omnes qui sunt in
exercitu, ordinantur ad finem ducis, qui est victoria, et ab eo
diriguntur in finem. Supra autem ostensum est quod omnia suis actibus
tendunt in finem divinae bonitatis. Ab ipso igitur Deo, cuius hic
finis proprius est, omnia diriguntur in finem. Hoc autem est
providentia alicuius regi et gubernari. Omnia igitur divina
providentia reguntur. Adhuc. Ea quae deficere possunt, et non
semper eodem modo se habent, ordinari inveniuntur ab his quae semper
eodem modo se habent, sicut omnes motus corporum inferiorum, qui
defectibiles sunt, ordinem habent secundum invariabilem motum caelestis
corporis. Omnes vero creaturae mutabiles et defectibiles sunt. Nam
in creaturis intellectualibus, quantum ex eorum natura est, defectus
voluntariae actionis inveniri potest; creaturae vero aliae motum
participant vel secundum generationem et corruptionem, vel secundum
locum tantum: solus autem Deus est in quem nullus defectus cadere
potest. Relinquitur igitur quod omnia alia ordinantur ab ipso.
Item. Ea quae sunt per participationem, reducuntur in id quod est
per essentiam, sicut in causam: omnia enim ignita suae ignitionis
ignem causam habent aliquo modo. Cum igitur solus Deus per essentiam
sit bonus, cetera vero omnia per quamdam participationem complementum
obtineant bonitatis, necesse est quod omnia ad complementum bonitatis
perducantur a Deo. Hoc autem est regi et gubernari; secundum hoc
enim aliqua gubernantur vel reguntur, quod in ordine boni statuuntur.
Omnia ergo gubernantur et reguntur a Deo.
|
|