|
Secundum hoc autem apparet quod inferiores creaturae a Deo per
superiores reguntur. Secundum hoc enim aliquae creaturae superiores
dicuntur quod in bonitate perfectiores existunt: ordinem autem boni
creaturae consequuntur a Deo inquantum reguntur ab ipso. Sic igitur
superiores creaturae plus participant de ordine gubernationis divinae
quam inferiores. Quod autem magis participat quamcumque perfectionem
comparatur ad id quod minus ipsam participat, sicut actus ad
potentiam, et agens ad patiens. Superiores igitur creaturae
comparantur ad inferiores in ordine divinae providentiae sicut agens ad
patiens. Per superiores igitur creaturae inferiores gubernantur.
Item. Ad divinam bonitatem pertinet quod suam similitudinem
communicet creaturis; sic enim propter suam bonitatem Deus omnia
dicitur fecisse, ut ex supradictis patet. Ad perfectionem autem
divinae bonitatis pertinet et quod in se bonus sit, et quod alia ad
bonitatem reducat. Utrumque igitur creaturae communicat: et quod in
se bona sit, et quod una aliam ad bonum inducat. Sic igitur per
quasdam creaturas, alias ad bonum inducit: has autem oportet esse
superiores creaturas. Nam quod participat ab aliquo agente
similitudinem formae et actionis, perfectius est eo quod participat
similitudinem formae, et non actionis, sicut luna perfectius recipit
lumen a sole, quae non solum fit lucida, sed etiam illuminat, quam
corpora opaca, quae illuminantur tantum, et non illuminant. Deus
igitur per creaturas superiores inferiores gubernat. Adhuc. Bonum
multorum melius est quam bonum unius tantum, et per consequens est
magis divinae bonitatis repraesentativum, quae est bonum totius
universi. Si autem creatura superior, quae abundantiorem bonitatem a
Deo participat, non cooperaretur ad bonum inferiorum creaturarum,
illa abundantia bonitatis esset unius tantum: per hoc autem fit
communis multorum quod ad bonum multorum cooperatur. Pertinet igitur
hoc ad divinam bonitatem ut Deus per superiores creaturas inferiores
regat.
|
|