|
Quia igitur intellectuales creaturae ceteris creaturis sunt
superiores, ut ex praemissis patet, manifestum est quod per creaturas
intellectuales omnes aliae creaturae gubernantur a Deo. Item. Cum
inter ipsas creaturas intellectuales quaedam aliis sint superiores, per
superiores inferiores reguntur a Deo. Unde fit ut homines, qui
infimum locum secundum naturae ordinem in substantiis intellectualibus
tenent, gubernantur per superiores spiritus, qui ex eo quod divina
hominibus nuntiant, Angeli vocantur, idest nuntii. Ipsorum etiam
Angelorum inferiores per superiores reguntur, secundum quod in ipsis
diversae hierarchiae, idest sacri principatus, et in singulis
hierarchiis diversi ordines distinguuntur.
|
|