|
Et quia omnis substantiae intellectualis operatio, inquantum
huiusmodi, ab intellectu procedit, oportet quod secundum diversum
intelligentiae modum diversitas operationis et praelationis et ordinis
in substantiis intellectualibus inveniatur. Intellectus autem quanto
est sublimior seu dignior, tanto magis in altiori et universaliori
causa rationes effectuum considerare potest. Superius etiam dictum est
quod superior intellectus species intelligibiles universaliores habet.
Primus igitur intelligendi modus substantiis intellectualibus
conveniens est, ut in ipsa prima causa, scilicet Deo, effectuum
rationes participent, et per consequens suorum operum, cum per eas
Deus inferiores effectus dispensat. Et hoc est proprium primae
hierarchiae, quae in tres ordines dividitur secundum tria quae in
qualibet operativa arte considerantur: quorum primum est finis, ex quo
rationes operum sumuntur; secundum est rationes operum in mente
artificis existentes; tertium est applicationes operum ad effectus.
Primi ergo ordinis est in ipso summo bono, prout est ultimus finis,
rerum de effectibus edoceri: unde ab ardore amoris Seraphim dicuntur,
quasi ardentes vel incendentes: amoris enim obiectum est bonum.
Secundi vero ordinis est effectus Dei in ipsius rationibus
intelligibilibus contemplari, prout sunt in Deo: unde Cherubim
dicuntur a plenitudine scientiae. Tertii vero ordinis est considerare
in ipso Deo, quomodo a creaturis participetur rationibus
intelligibilibus ad effectus applicatis: unde ab habendo in se Deum
insidentem throni sunt dicti. Secundus autem intelligendi modus est
rationes effectuum prout sunt in causis universalibus considerare, et
hoc est proprium secundae hierarchiae, quae etiam in tres ordines
dividitur secundum tria quae ad universales causas, et maxime secundum
intellectum agentes pertinent. Quorum primum est praeordinare quae
agenda sunt, unde in artificibus supremae artes praeceptivae sunt,
quae architectonicae vocantur: et ex hoc primus ordo hierarchiae huius
dicuntur dominationes: domini enim est praecipere et praeordinare.
Secundum vero quod in causis universalibus invenitur, est aliquid
primo movens ad opus quasi principatum executionis habens, et ex hoc
secundus ordo huius hierarchiae principatus vocatur, secundum
Gregorium, vel virtutes secundum Dionysium, ut virtutes
intelligantur ex eo quod primo operari maxime est virtuosum. Tertium
autem quod in causis universalibus invenitur, est aliquid impedimenta
executionis removens, unde tertius ordo huius hierarchiae est
potestatum, quarum officium est omne quod possit obviare executioni
divini imperii, coercere; unde et Daemones arcere dicuntur. Tertius
vero modus intelligendi est rationes effectuum in ipsis effectibus
considerare, et hoc est proprium tertiae hierarchiae, quae immediate
nobis praeficitur, qui ex effectibus cognitionem de ipsis effectibus
accipimus: et haec etiam tres ordines habet. Quorum infimus Angeli
dicuntur, ex eo quod hominibus nuntiant ea quae ad eorum gubernationem
pertinent, unde et hominum custodes dicuntur. Supra hunc autem est
ordo Archangelorum, per quem hominibus ea quae sunt supra rationem
nuntiantur, sicut mysteria fidei. Supremus autem huius hierarchiae
ordo secundum Gregorium virtutes dicuntur, ex eo quod ea quae sunt
supra naturam operantur, in argumentum eorum quae nobis supra rationem
nuntiantur: unde ad virtutes pertinere dicitur miracula facere.
Secundum Dionysium vero supremus ordo huius hierarchiae principatus
dicitur, ut principes intelligamus qui singulis gentibus praesunt,
Angelos qui singulis hominibus, Archangelos qui singularibus
hominibus ea quae sunt ad communem salutem pertinentia denuntiant. Et
quia inferior potentia in virtute superioris agit, inferior ordo ea
quae sunt superioris exercet, inquantum agit eius virtute; superiores
vero ea quae sunt inferiorum propria excellentius habent. Unde omnia
sunt in eis quodammodo communia, tamen propria nomina sortiuntur ex his
quae unicuique secundum se conveniunt. Infimus autem ordo commune
nomen sibi retinuit quasi in virtute omnium agens. Et quia superioris
est in inferiorem agere, actio vero intellectualis est instruere vel
docere, superiores Angeli inquantum inferiores instruunt, dicuntur
eos purgare, illuminare, et perficere. Purgare quidem, inquantum
nescientiam removent; illuminare vero, inquantum suo lumine inferiorum
intellectus confortant ad aliquid altius capiendum; perficere vero,
inquantum eos ad superioris scientiae perfectionem perducunt. Nam haec
tria ad assumptionem scientiae pertinent, ut Dionysius dicit. Nec
tamen per hoc removetur quin omnes Angeli, etiam infimi, divinam
essentiam videant. Licet enim unusquisque beatorum spirituum Deum per
essentiam videat, unus tamen alio perfectius eum videt, ut ex
superioribus potest patere. Quanto autem aliqua causa perfectius
cognoscitur, tanto plures effectus eius cognoscuntur in ea. De
effectibus igitur divinis quos superiores Angeli cognoscunt in Deo
prae aliis, inferiores instruunt, non autem de essentia divina, quam
immediate vident omnes.
|
|