|
Sicut igitur intellectualium substantiarum una per aliam divinitus
gubernatur, inferior scilicet per superiorem, ita etiam inferiora
corpora per superiora divinitus disponuntur. Unde omnis motus
inferiorum a motibus corporum caelestium causatur, et ex virtute
caelestium corporum haec inferiora formas et species consequuntur,
sicut et rationes rerum intelligibiles ad inferiores spiritus per
superiores deveniunt. Cum autem intellectualis substantia in ordine
rerum omnibus corporibus praeferatur, non est conveniens secundum
praedictum providentiae ordinem ut per aliquam corporalem substantiam
intellectualis quaecumque substantia regatur a Deo. Cum igitur anima
humana sit intellectualis substantia, impossibile est secundum quod est
intelligens et volens, ut secundum motus corporum caelestium
disponatur. Neque igitur in intellectum humanum neque in voluntatem
corpora caelestia directe agere possunt vel imprimere. Item. Nullum
corpus agit nisi per motum. Omne igitur quod ab aliquo corpore
patitur, movetur ab eo. Animam autem humanam secundum intellectivam
partem, in qua est voluntas, impossibile est motu corporali moveri,
cum intellectus non sit actus alicuius organi corporalis. Impossibile
igitur est quod anima humana secundum intellectum aut voluntatem a
corporibus caelestibus aliquid patiatur. Adhuc. Ea quae ex
impressione corporum caelestium in istis inferioribus proveniunt,
naturalia sunt. Si igitur operationes intellectus et voluntatis ex
impressione caelestium provenirent, ex naturali instinctu procederent,
et sic homo non differret in suis actibus ab aliis animalibus, quae
naturali instinctu moventur ad suas actiones, et periret liberum
arbitrium et consilium et electio, et omnia huiusmodi quae homo prae
ceteris animalibus habet.
|
|