|
Est autem considerandum, quod intellectus humanus a potentiis
sensitivis accipit suae cognitionis originem: unde perturbata
phantastica et imaginativa vel memorativa parte animae, perturbatur
cognitio intellectus, et praedictis potentiis bene se habentibus,
convenientior fit acceptio intellectus. Similiter etiam immutatio
appetitus sensitivi aliquid operatur ad mutationem voluntatis, quae est
appetitus rationis, ex ea parte qua bonum apprehensum est obiectum
voluntatis. Ex eo enim quod diversimode dispositi sumus secundum
concupiscentiam, iram et timorem, et alias passiones, diversimode
nobis aliquid bonum vel malum videtur. Omnes autem potentiae
sensitivae partis, sive sint apprehensivae, seu appetitivae,
quarumdam corporalium partium actus sunt, quibus immutatis, necesse
est per accidens ipsas quoque potentias immutari. Quia igitur
immutatio inferiorum corporum subiacet motui caeli, eidem etiam motui
potentiarum sensitivarum operationes, licet per accidens, subduntur,
et sic indirecte motus caelestis aliquid operatur ad actum intellectus
et voluntatis humanae, inquantum scilicet per passiones voluntas ad
aliquid inclinatur. Sed quia voluntas passionibus non subditur ut
earum impetum ex necessitate sequatur, sed magis in potestate sua habet
reprimere passiones per iudicium rationis, consequens est ut nec etiam
impressionibus corporum caelestium voluntas humana subdatur, sed
liberum iudicium habet eas sequi et resistere, cum videbitur expedire,
quod tantum sapientium est. Sequi vero passiones corporales et
inclinationes est multorum, qui scilicet sapientia et virtute carent.
|
|