|
Cum autem omne mutabile et multiforme, in aliquod primum immobile et
unum reducatur sicut in causam, hominis autem intellectus et voluntas
mutabilis et multiformis appareat, necesse est quod in aliquam
superiorem causam immobilem et uniformem reducantur. Et quia non
reducuntur sicut in causam in corpora caelestia, ut ostensum est,
oportet eas reducere in causas altiores. Aliter autem se habet circa
intellectum et voluntatem: nam actus intellectus est secundum quod res
intellectae sunt in intellectu, actus autem voluntatis attenditur
secundum inclinationem voluntatis ad res volitas. Intellectus igitur
natus est perfici ab aliquo exteriori, quod comparatur ad ipsum sicut
ad potentiam: unde homo ad actum intellectus adiuvari potest a quolibet
exteriori, quod est magis perfectum secundum esse intelligibile, non
solum a Deo, sed etiam ab Angelo, et etiam ab homine magis
instructo, aliter tamen et aliter. Homo enim adiuvatur ab homine ad
intelligendum per hoc quod unus eorum alteri proponit intelligibile quod
non considerabat, non autem ita quod lumen intellectus unius hominis ab
altero homine perficiatur, quia utrumque lumen naturale est unius
speciei. Sed quia lumen naturale Angeli est secundum naturam
sublimius naturali lumine hominis, homo ab Angelo potest iuvari ad
intelligendum non solum ex parte obiecti quod ei ab Angelo proponitur,
sed etiam ex parte luminis, quod per lumen Angeli confortatur. Non
tamen lumen naturale hominis ab Angelo est, cum natura rationalis
animae, quae per creationem esse accepit, non nisi a Deo instituta
sit. Deus autem ad intelligendum hominem iuvat non solum ex parte
obiecti, quod homini proponitur a Deo, vel per additionem luminis,
sed etiam per hoc quod lumen naturale hominis, quo intellectualis est,
a Deo est, et per hoc etiam quod cum ipse sit veritas prima, a qua
omnis alia veritas certitudinem habet, sicut secundae propositiones a
primis in scientiis demonstrativis, nihil intellectui certum fieri
potest nisi virtute divina, sicut nec conclusiones fiunt certae in
scientiis nisi secundum virtutem primorum principiorum. Sed cum actus
voluntatis sit inclinatio quaedam ab interiori ad exterius procedens,
et comparetur inclinationibus naturalibus, sicut inclinationes
naturales rebus naturalibus solum insunt a causa suae naturae, ita
actus voluntatis a solo Deo est, qui solus causa est naturae
rationalis voluntatem habentis. Unde patet quod non est contra
arbitrii libertatem, si Deus voluntatem hominis movet, sicut non est
contra naturam quod Deus in rebus naturalibus operatur, sed tam
inclinatio naturalis quam voluntaria a Deo est, utraque proveniens
secundum conditionem rei cuius est: sic enim Deus res movet secundum
quod competit earum naturae. Patet igitur ex praedictis quod in corpus
humanum et virtutes eius corporeas imprimere possunt corpora caelestia,
sicut et in alia corpora, non autem in intellectum, sed hoc potest
creatura intellectualis. In voluntatem autem solus Deus imprimere
potest.
|
|