|
Quia vero causae secundae non agunt nisi virtute primae causae, sicut
instrumenta agunt per directionem artis, necesse est quod omnia alia
agentia, per quae Deus ordinem suae gubernationis adimplet, virtute
ipsius Dei agant. Agere igitur cuiuslibet ipsorum a Deo causatur,
sicut et motus mobilis a motione moventis. Movens autem et motum
oportet simul esse. Oportet igitur quod Deus cuilibet agenti adsit
interius quasi in ipso agens, dum ipsum ad agendum movet. Adhuc.
Non solum agere agentium secundorum causatur a Deo, sed ipsum eorum
esse, sicut in superioribus ostensum est. Non autem sic intelligendum
est quod esse rerum causetur a Deo sicut esse domus causatur ab
aedificatore, quo remoto adhuc remanet esse domus. Aedificator enim
non causat esse domus nisi inquantum movet ad esse domus, quae quidem
motio est factio domus, unde directe est causa fieri ipsius domus,
quod quidem cessat aedificatore remoto. Deus autem est per se causa
directe ipsius esse, quasi esse communicans omnibus rebus, sicut sol
communicat lumen aeri, et aliis quae ab ipso illuminantur. Et sicut
ad conservationem luminis in aere requiritur perseverans illuminatio
solis, ita ad hoc quod res conserventur in esse, requiritur quod Deus
esse incessanter tribuat rebus, et sic omnia non solum inquantum esse
incipiunt, sed etiam inquantum in esse conservantur, comparantur ad
Deum sicut factum ad faciens. Faciens autem et factum oportet esse
simul, sicut movens et motum. Oportet igitur Deum adesse omnibus
rebus inquantum esse habent. Esse autem est id quod rebus omnibus
intimius adest. Igitur oportet Deum in omnibus esse. Item.
Quicumque exequitur suae providentiae ordinem per aliquas medias
causas, necesse est quod effectus illarum mediarum causarum cognoscat
et ordinet, alioquin extra ordinem suae providentiae caderent: et
tanto perfectior est providentia gubernantis, quanto eius cognitio et
ordinatio magis descendit ad singularia, quia si aliquid singularium a
cognitione gubernantis subtrahitur, determinatio ipsius singularis eius
providentia diffugiet. Ostensum est autem supra quod necesse est omnia
divinae providentiae subdi; et manifestum est quod divina providentia
perfectissima est, quia quidquid de Deo dicitur, secundum maximum
convenit ei. Oportet igitur quod ordinatio providentiae ipsius se
extendat usque ad minimos effectus.
|
|