|
Secundum hoc igitur patet quod licet rerum gubernatio fiat a Deo
mediantibus causis secundis, quantum pertinet ad providentiae
executionem, tamen ipsa dispositio seu ordinatio divinae providentiae
immediate se extendit ad omnia. Non enim sic prima et ultima ordinat
ut ultima et singularia aliis disponenda committat: hoc enim apud
homines agitur propter debilitatem cognitionis ipsorum, quae non potest
simul vacare pluribus: unde superiores gubernatores disponunt de magnis
et minima aliis committunt disponenda; sed Deus simul multa potest
cognoscere, ut supra ostensum est, unde non retrahitur ab ordinatione
maximorum per hoc quod dispensat minima.
|
|