|
Posset tamen alicui videri quod singularia non disponantur a Deo.
Nullus enim per suam providentiam disponit nisi quae cognoscit. Deo
autem cognitio singularium videri potest deesse, ex hoc quod singularia
non intellectu, sed sensu cognoscuntur. In Deo autem, qui omnino
incorporeus est, non potest esse sensitiva, sed solum intellectiva
cognitio. Potest igitur alicui videri ex hoc quod singularia a divina
providentia non ordinentur. Item. Cum singularia sint infinita,
infinitorum autem non possit esse cognitio (infinitum enim ut sic est
ignotum), videtur quod singularia divinam cognitionem et providentiam
effugiant. Adhuc. Singularium multa contingentia sunt. Horum autem
non potest esse certa scientia. Cum igitur scientiam Dei oporteat
esse certissimam, videtur quod singularia non cognoscantur, nec
disponantur a Deo. Praeterea. Singularia non omnia simul sunt,
quia quibusdam succedentibus alia corrumpuntur. Eorum autem quae non
sunt, non potest esse scientia. Si igitur singularium Deus scientiam
habeat, sequitur quod quaedam scire incipiat et desinat, ex quo
sequitur eum esse mutabilem. Non igitur videtur singularium cognitor
et dispositor esse.
|
|