|
Sed haec facile solvuntur, si quis rei veritatem consideret. Cum
enim Deus seipsum perfecte cognoscat, oportet quod cognoscat omne quod
in ipso est quocumque modo. Cum autem ab eo sit omnis essentia et
virtus entis creati, quod autem est ab aliquo, virtute in ipso est,
necesse est quod seipsum cognoscens cognoscat essentiam entis creati et
quidquid in eo virtute est; et sic cognoscit omnia singularia quae
virtute sunt in ipso et in aliis suis causis. Nec est simile de
cognitione intellectus divini et nostri, ut prima ratio procedebat.
Nam intellectus noster cognitionem de rebus accipit per species
abstractas, quae sunt similitudines formarum, et non materiae, nec
materialium dispositionum, quae sunt individuationis principia: unde
intellectus noster singularia cognoscere non potest, sed solum
universalia. Intellectus autem divinus cognoscit res per essentiam
suam, in qua sicut in primo principio virtute continentur non solum
forma, sed etiam materia; et ideo non solum universalium, sed etiam
singularium cognitor est. Similiter etiam non est inconveniens Deum
infinita cognoscere, quamvis intellectus noster infinita cognoscere non
possit. Intellectus enim noster non potest simul actu plura
considerare, et sic si infinita cognosceret, considerando ea,
oporteret quod numeraret infinita unum post unum, quod est contra
rationem infiniti; sed virtute et potentia intellectus noster infinita
cognoscere potest, puta omnes species numerorum vel proportionum,
inquantum habet sufficiens principium ad omnia cognoscenda. Deus autem
multa simul cognoscere potest, ut supra ostensum est, et id per quod
omnia cognoscit, scilicet sua essentia, sufficiens est principium
omnia cognoscendi non solum quae sunt, sed quae esse possunt. Sicut
igitur intellectus noster potentia et virtute cognoscit infinita,
quorum cognitionis principium habet, ita Deus omnia infinita actu
considerat. Manifestum est etiam quod licet singularia corporalia et
temporalia non simul sint, tamen simul eorum Deus cognitionem habet:
cognoscit enim ea secundum modum sui esse, quod est aeternum et sine
successione. Sicut igitur materialia immaterialiter, et multa per
unum cognoscit, sic et quae non simul sunt, uno intuitu conspicit: et
sic non oportet quod eius cognitioni aliquid addatur vel subtrahatur,
per hoc quod singularia cognoscit. Ex quo etiam manifestum fit quod de
contingentibus certam cognitionem habet, quia etiam antequam fiant,
intuetur ea prout sunt actu in suo esse, et non solum prout sunt futura
et virtute in suis causis, sicut nos aliqua futura cognoscere
possumus. Contingentia autem licet prout sunt in suis causis virtute
futura existentia, non sunt determinata ad unum, ut de eis certa
cognitio haberi possit, tamen prout sunt actu in suo esse, iam sunt
determinata ad unum, et potest de eis certa haberi cognitio. Nam
Socratem sedere dum sedet, per certitudinem visionis cognoscere
possumus. Et similiter per certitudinem Deus cognoscit omnia,
quaecumque per totum discursum temporis aguntur, in suo aeterno: nam
aeternitas sua praesentialiter totum temporis decursum attingit, et
ultra transcendit, ut sic consideremus Deum in sua aeternitate fluxum
temporis cognoscere, sicut qui in altitudine speculae constitutus totum
transitum viatorum simul intuetur.
|
|