|
Sic igitur nihil impedit quin Deus etiam singularium effectuum
cognitionem habeat, et eos immediate ordinet per seipsum, licet per
causas medias exequatur. Sed etiam in ipsa executione quodammodo
immediate se habet ad omnes effectus, inquantum omnes causae mediae
agunt in virtute causae primae, ut quodammodo ipse in omnibus agere
videatur, et omnia opera secundarum causarum ei possunt attribui,
sicut artifici attribuitur opus instrumenti: convenientius enim dicitur
quod faber facit cultellum quam martellus. Habet etiam se immediate ad
omnes effectus, inquantum ipse est per se causa essendi, et omnia ab
ipso servantur in esse. Et secundum hos tres immediatos modos dicitur
Deus in omnibus esse per essentiam, potentiam et praesentiam. Per
essentiam quidem, inquantum esse cuiuslibet est quaedam participatio
divini esse, et sic essentia divina cuilibet existenti adest,
inquantum habet esse, sicut causa proprio effectui; per potentiam
vero, inquantum omnia in virtute ipsius agunt; per praesentiam vero,
inquantum ipse immediate omnia ordinat et disponit.
|
|