|
Quia igitur totus ordo causarum secundarum et virtus earum est a Deo,
ipse autem non producit suos effectus per necessitatem, sed liberam
voluntatem, ut supra ostensum est, manifestum est quod praeter ordinem
causarum secundarum agere potest, sicut quod sanet illos qui secundum
operationem naturae sanari non possunt, vel faciat aliqua huiusmodi
quae non sunt secundum ordinem naturalium causarum, sunt tamen secundum
ordinem divinae providentiae, quia hoc ipsum quod aliquando a Deo fiat
praeter ordinem naturalium causarum, a Deo dispositum est propter
aliquem finem. Cum autem aliqua huiusmodi divinitus fiunt praeter
ordinem causarum secundarum, talia facta miracula dicuntur: quia mirum
est, cum effectus videtur, et causa ignoratur. Cum igitur Deus sit
causa simpliciter nobis occulta, cum aliquid ab eo fit praeter ordinem
causarum secundarum nobis notarum, simpliciter miracula dicuntur. Si
autem fiat aliquid ab aliqua alia causa occulta huic vel illi, non est
simpliciter miraculum, sed quoad illum qui causam ignorat: unde
contingit quod aliquid apparet mirum uni, quod non est alii mirum, qui
causam cognoscit. Sic autem praeter ordinem causarum secundarum
operari solius Dei est, qui est huius ordinis institutor, et huic
ordini non obligatur. Alia vero omnia huic ordini subduntur, unde
miracula facere, solius Dei est, secundum illud Psalmistae: qui
facit mirabilia magna solus. Cum igitur ab aliqua creatura miracula
fieri videntur, vel non sunt vera miracula, quia fiunt per aliquas
virtutes naturalium rerum, licet nobis occultas, sicut est de
miraculis Daemonum, quae magicis artibus fiunt; vel si sunt vera
miracula, impetrantur per aliquem a Deo, ut scilicet talia operetur.
Quia igitur huiusmodi miracula solum divinitus fiunt, convenienter in
argumentum fidei assumuntur, quae soli Deo innititur. Quod enim
aliquid prolatum ab homine auctoritate divina dicatur, nunquam
convenientius ostenditur quam per opera quae solus Deus facere potest.
Huiusmodi autem miracula, quamvis praeter ordinem causarum secundarum
fiant, tamen non sunt simpliciter dicenda contra naturam, quia hoc
ipsum naturalis ordo habet ut inferiora actionibus superiorum
subdantur. Unde quae in corporibus inferioribus ex impressione
caelestium corporum proveniunt, non dicuntur simpliciter esse contra
naturam, licet forte sint quandoque contra naturam particularem huius
vel illius rei, sicut patet de motu aquae in fluxu et refluxu maris,
qui accidit ex lunae actione. Sic igitur et ea quae in creaturis
accidunt Deo agente, licet videantur esse contra particularem ordinem
causarum secundarum, sunt tamen secundum ordinem universalem naturae.
Non igitur miracula sunt contra naturam.
|
|