|
Quamvis autem omnia etiam minima divinitus dispensentur, ut ostensum
est, nihil tamen prohibet aliqua accidere a casu et fortuna.
Contingit enim aliquid respectu inferioris causae esse fortuitum vel
casuale, dum praeter eius intentionem aliquid agitur, quod tamen non
est fortuitum vel casuale respectu superioris causae, praeter cuius
intentionem non agitur; sicut patet de domino, qui duos servos ad
eumdem locum mittit, ita quod unus ignoret de alio: horum concursus
casualis est quantum ad utrumque, non autem quantum ad dominum. Sic
igitur cum aliqua accidunt praeter intentionem causarum secundarum,
fortuita sunt vel casualia habito respectu ad illas causas, et
simpliciter casualia dici possunt, quia effectus simpliciter
denominantur secundum conditionem proximarum causarum. Si vero
habeatur respectus ad Deum, non sunt fortuita, sed provisa.
|
|