|
Ex hoc autem apparet quae sit ratio fati. Cum enim multi effectus
inveniantur casualiter provenire secundum considerationem secundarum
causarum, quidam huiusmodi effectus in nullam superiorem causam
ordinantem eos reducere volunt, quos totaliter negare fatum necesse
est. Quidam vero hos effectus qui videntur casuales et fortuiti, in
superiorem causam ordinantem eos reducere voluerunt, sed corporalium
ordinem non transcendentes, attribuerunt ordinationem corporibus
primis, scilicet caelestibus: et hi fatum esse dixerunt vim positionis
siderum, ex qua huiusmodi effectus contingere dicebant. Sed quia
ostensum est, quod intellectus et voluntas, quae sunt propria
principia humanorum actuum, proprie corporibus caelestibus non
subduntur, non potest dici, quod ea quae casualiter vel fortuito in
rebus humanis accidere videntur, reducantur in corpora caelestia sicut
in causam ordinantem. Fatum autem non videtur esse nisi in rebus
humanis, in quibus est et fortuna. De his enim solent aliqui
quaerere, futura cognoscere volentes, et de his a divinantibus
responderi consuevit: unde et fatum a fando est appellatum, et ideo
sic fatum ponere est alienum a fide. Sed quia non solum res
naturales, sed etiam res humanae divinae providentiae subduntur, quae
casualiter in rebus humanis accidere videntur, in ordinationem divinae
providentiae reducere oportet. Et sic necesse est ponere fatum
ponentibus divinae providentiae omnia subiacere. Fatum enim sic
acceptum se habet ad divinam providentiam sicut proprius eius effectus.
Est enim explicatio divinae providentiae rebus adhibita, secundum quod
Boetius dicit, quod fatum est dispositio, idest ordinatio immobilis
rebus mobilibus inhaerens. Sed quia cum infidelibus quantum possumus,
nec nomina debemus habere communia, ne a non intelligentibus erroris
occasio sumi possit, cautius est fidelibus ut fati nomen reticeant,
propter hoc quod fatum convenientius et communius secundum primam
acceptionem sumitur. Unde et Augustinus dicit V de civitate Dei,
quod si quis secundo modo fatum esse credat, sententiam teneat et
linguam corrigat.
|
|