|
Quamvis autem ordo divinae providentiae rebus adhibitus certus sit,
ratione cuius Boetius dicit quod fatum est dispositio immobilis rebus
mobilibus inhaerens, non tamen propter hoc sequitur omnia de
necessitate accidere. Nam effectus necessarii vel contingentes
dicuntur secundum conditionem proximarum causarum. Manifestum est enim
quod si causa prima fuerit necessaria, et causa secunda fuerit
contingens, effectus sequitur contingens, sicut prima causa
generationis in rebus corporalibus inferioribus est motus caelestis
corporis, qui licet ex necessitate proveniat, generatio tamen et
corruptio in istis inferioribus provenit contingenter, propter hoc quod
causae inferiores contingentes sunt, et deficere possunt. Ostensum
est autem quod Deus suae providentiae ordinem per causas inferiores
exequitur. Erunt igitur aliqui effectus divinae providentiae
contingentes secundum conditionem inferiorum causarum.
|
|