|
Neque est possibile quod sit sicut una species de multis individuis
praedicata. Individua enim diversa quae conveniunt in una essentia
speciei, distinguuntur per aliqua quae sunt praeter essentiam speciei;
sicut homines conveniunt in humanitate, sed distinguuntur ab invicem
per id quod est praeter rationem humanitatis. Hoc autem in Deo non
potest accidere: nam ipse Deus est sua essentia, ut ostensum est.
Impossibile est igitur quod Deus sit species quae de pluribus
individuis praedicetur. Item. Plura individua sub una specie
contenta differunt secundum esse, et tamen conveniunt in una essentia.
Ubicumque igitur sunt plura individua sub specie una, oportet quod
aliud sit esse, et aliud essentia speciei. In Deo autem idem est
esse et essentia, ut ostensum est. Impossibile est igitur quod Deus
sit quaedam species de pluribus praedicata.
|
|