|
Nec tamen effectuum contingentia vel causarum, certitudinem divinae
providentiae perturbare potest. Tria enim sunt quae providentiae
certitudinem praestare videntur: scilicet infallibilitas divinae
praescientiae, efficacia divinae voluntatis, et sapientia divinae
dispositionis, quae vias sufficientes ad effectum consequendum
adinvenit, quorum nullum contingentiae rerum repugnat. Nam scientia
Dei infallibilis est etiam contingentium futurorum, inquantum Deus
intuetur in suo aeterno futura, prout sunt actu in suo esse, ut supra
expositum est. Voluntas etiam Dei, cum sit universalis rerum causa,
non solum est de hoc quod aliquid fiat, sed ut sic fiat. Hoc igitur
ad efficaciam divinae voluntatis pertinet non solum ut fiat quod Deus
vult, sed ut hoc modo fiat quomodo illud fieri vult. Vult autem
quaedam fieri necessario et quaedam contingenter, quia utrumque
requiritur ad completum esse universi. Ut igitur utroque modo res
provenirent, quibusdam adaptat necessarias causas, quibusdam vero
contingentes, ut sic dum quaedam fiunt necessario, quaedam
contingenter, divina voluntas efficaciter impleatur. Manifestum est
etiam quod per sapientiam divinae dispositionis, providentiae certitudo
servatur, contingentia rerum manente. Nam si hoc per providentiam
hominis fieri potest ut causae quae deficere potest ab effectu, sic
ferat auxilium ut interdum indeficienter sequatur effectus, sicut patet
in medico sanante, et in vineae cultore contra sterilitatem vitis
adhibendo remedium, multo magis hoc ex sapientia divinae dispositionis
contingit, ut quamvis causae contingentes deficere possint quantum est
de se ab effectu, tamen quibusdam adminiculis adhibitis indeficienter
sequatur effectus, quod eius contingentiam non tollit. Sic ergo patet
quod rerum contingentia divinae providentiae certitudinem non excludit.
|
|