|
Nec tamen hoc divinae bonitati repugnat quod mala esse permittit in
rebus ab eo gubernatis. Primo quidem quia providentiae non est naturam
gubernatorum perdere, sed salvare. Requirit autem hoc perfectio
universi ut sint quaedam in quibus malum non possit accidere, quaedam
vero quae defectum mali pati possint secundum suam naturam. Si igitur
malum totaliter excluderetur a rebus, providentia divina non regerentur
res secundum earum naturam, quod esset maior defectus quam singulares
defectus qui tollerentur. Secundo, quia bonum unius non potest
accidere sine malo alterius, sicut videmus quod generatio unius non est
sine corruptione alterius, et nutrimentum leonis non est sine occisione
alterius animalis, et patientia iusti non est sine persecutione
iniusti. Si igitur malum totaliter excluderetur a rebus, sequeretur
quod multa etiam bona tollerentur. Non igitur pertinet ad divinam
providentiam ut malum totaliter excludatur a rebus, sed ut mala quae
proveniunt, ad aliquod bonum ordinentur. Tertio, quia ex ipsis malis
particularibus commendabiliora redduntur bona dum eis comparantur,
sicut ex obscuritate nigri magis declaratur claritas albi. Et sic per
hoc quod permittit mala esse in mundo, divina bonitas magis declaratur
in bonis, et sapientia in ordinatione malorum ad bona.
|
|