|
Quia igitur divina providentia rebus singulis secundum earum modum
providet, creatura autem rationalis per liberum arbitrium est domina
sui actus prae ceteris creaturis, necesse est ut et ei singulari modo
provideatur quantum ad duo. Primo quidem quantum ad adiumenta operis,
quae ei dantur a Deo; secundo quantum ad ea quae pro suis operibus ei
redduntur. Creaturis enim irrationabilibus haec solum adiumenta dantur
divinitus ad agendum quibus naturaliter moventur ad agendum; creaturis
vero rationabilibus dantur documenta et praecepta vivendi. Non enim
praeceptum dari competit nisi ei qui est dominus sui actus, quamvis
etiam creaturis irrationabilibus praecepta per quamdam similitudinem
Deus dare dicatur, secundum illud Psal. CXLVIII, 6:
praeceptum posuit et non praeteribit: quod quidem praeceptum nihil
aliud est quam dispositio divinae providentiae movens res naturales ad
proprias actiones. Similiter etiam actiones creaturarum rationalium
imputantur eis ad culpam vel ad laudem, pro eo quod habent dominium sui
actus, non solum hominibus ab homine praesidente, sed etiam a Deo,
cum homines non solum regantur ab homine, sed etiam a Deo.
Cuiuscumque autem regimini aliquis subditur, ab eo sibi imputatur quod
laudabiliter vel culpabiliter agit. Et quia pro bene actis debetur
praemium, culpae vero debetur poena, ut supra dictum est, creaturae
rationales secundum iustitiam divinae providentiae et puniuntur pro
malis, et praemiantur pro bonis. In creaturis autem irrationabilibus
non habet locum poena nec praemium, sicut nec laudari nec culpari.
Quia vero ultimus finis creaturae rationalis facultatem naturae ipsius
excedit, ea vero quae sunt ad finem, debent esse fini proportionata
secundum rectum providentiae ordinem, consequens est ut creaturae
rationali etiam adiutoria divinitus conferantur, non solum quae sunt
proportionata naturae, sed etiam quae facultatem naturae excedunt.
Unde supra naturalem facultatem rationis imponitur homini divinitus
lumen gratiae, per quod interius perficitur ad virtutem et quantum ad
cognitionem, dum elevatur mens hominis per lumen huiusmodi ad
cognoscendum ea quae rationem excedunt, et quantum ad actionem et
affectionem, dum per lumen huiusmodi affectus hominis supra creata
omnia elevatur ad Deum diligendum, et sperandum in ipso, et ad
agendum ea quae talis amor requirit. Huiusmodi autem dona, sive
auxilia supernaturaliter homini data, gratuita vocantur duplici
ratione. Primo quidem quia gratis divinitus dantur: non enim potest
in homine aliquid inveniri cui condigne huiusmodi auxilia debeantur,
cum haec facultatem humanae naturae excedant. Secundo vero quia
speciali quodam modo per huiusmodi dona homo efficitur Deo gratus.
Cum enim dilectio Dei sit causa bonitatis in rebus non a praeexistente
bonitate provocata, sicut est dilectio nostra, necesse est quod quibus
aliquos speciales effectus bonitatis largitur, respectu horum specialis
ratio dilectionis divinae consideretur. Unde eos maxime et simpliciter
diligere dicitur quibus tales bonitatis effectus largitur per quos ad
ultimum finem veniant, quod est ipse, qui est fons bonitatis.
|
|