|
Et quia peccata contingunt ex hoc quod actiones deficiunt a recto
ordine ad finem, ad finem autem ordinatur homo non solum per naturalia
auxilia, sed per gratuita, necesse est quod peccata hominum non solum
naturalibus auxiliis, sed etiam gratuitis contrarientur. Contraria
autem se invicem expellunt. Unde sicut per peccata huiusmodi auxilia
gratuita ab homine tolluntur, ita per gratuita dona peccata homini
remittuntur: alioquin malitia hominis in peccando plus posset dum
removet gratiam divinam, quam divina bonitas ad removendum peccata per
gratiae dona. Item. Deus rebus providet secundum earum modum. Hic
autem est modus mutabilium rerum, ut in eis contraria alternari
possint, sicut generatio et corruptio in materia corporali, et album
et nigrum in corpore colorato. Homo autem est mutabilis secundum
voluntatem quamdiu in hac vita vivit. Sic igitur divinitus gratuita
dona homini dantur, ut ea possit per peccatum amittere: et sic peccata
perpetrat, ut ea per gratuita dona remitti possint. Praeterea. In
iis quae supra naturam aguntur, possibile et impossibile attenditur
secundum potentiam divinam, non secundum potentiam naturalem: quod
enim caecus illuminari possit vel mortuus resurgere, non est naturalis
potentiae, sed divinae. Dona autem gratuita sunt supernaturalia.
Quod igitur ea aliquis consequi possit, ad divinam potentiam
pertinet. Dicere igitur quod aliquis post peccatum gratuita dona
consequi non possit, est divinae potentiae derogare. Gratuita autem
dona simul cum peccato esse non possunt, cum per gratuita dona homo
ordinetur ad finem, a quo per peccatum avertitur. Dicere igitur
peccata remissibilia non esse, divinae potentiae contrariatur.
|
|