|
Si quis autem dicat peccata irremissibilia esse non propter divinam
impotentiam, sed quia hoc habet divina iustitia ut qui cadit a gratia,
ulterius non revertatur ad ipsam; hoc patet esse falsum. Non enim hoc
habet ordo divinae iustitiae quod quandiu aliquis est in via, sibi
detur quod pertinet ad terminum viae. Immobiliter autem se habere vel
in bono vel in malo pertinet ad terminum viae: immobilitas enim et
quies est terminus motus, tota autem praesens vita est status viae,
quod demonstrat mutabilitas hominis et quantum ad corpus et quantum ad
animam. Non igitur hoc habet divina iustitia ut homo post peccatum
immobiliter maneat in eo. Adhuc. Ex divinis beneficiis periculum
homini non irrogatur, et praecipue ex maximis. Esset autem
periculosum homini mutabilem vitam agenti gratiam accipere, si post
gratiam peccare posset, et iterum redire ad gratiam non posset,
praesertim cum peccata quae gratiam praecedunt, remittantur per
gratiam, quae interdum maiora sunt his quae post gratiam susceptam homo
committit. Non est igitur dicendum quod peccata hominis irremissibilia
sint, sive ante sive post committantur.
|
|