|
Peccata vero remittere solus Deus potest. Culpa enim contra aliquem
commissa ille solus remittere potest contra quem committitur. Peccata
enim imputantur homini ad culpam non solum ab homine, sed etiam a
Deo, ut supra dictum est. Sic autem nunc agimus de peccatis, prout
imputantur homini a Deo. Deus igitur solus peccata remittere potest.
Adhuc. Cum per peccata homo deordinetur ab ultimo fine, remitti non
possunt, nisi homo reordinetur in finem. Hoc autem fit per gratuita
dona, quae sunt solum a Deo, cum excedant facultatem naturae. Solus
igitur Deus potest peccata remittere. Item. Peccatum homini
imputatur ad culpam, inquantum voluntarium. Voluntatem autem immutare
solus Deus potest. Solus igitur ipse vere potest remittere peccata.
|
|