|
Hic est igitur secundus Dei effectus, gubernatio rerum, et
specialiter creaturarum rationalium, quibus et gratiam tribuit et
peccata remittit: qui quidem effectus in symbolo fidei tangitur et
quantum ad hoc quod omnia in finem divinae bonitatis ordinantur, per
hoc quod spiritum sanctum profitemur Deum, nam Deo est proprium ad
finem suos subditos ordinare; et quantum ad hoc quod omnia movet, per
hoc quod dicit, et vivificantem. Sicut enim motus qui est ab anima in
corpus, est vita corporis, ita motus quo universum movetur a Deo,
est quasi quaedam vita universi. Et quia tota ratio divinae
gubernationis a bonitate divina sumitur, quae spiritui sancto
appropriatur, qui procedit ut amor, convenienter effectus divinae
providentiae circa personam spiritus sancti ponuntur. Quantum autem ad
effectum supernaturalis cognitionis, quam per fidem in hominibus Deus
facit, dicitur, sanctam Ecclesiam Catholicam: nam Ecclesia
congregatio fidelium est. Quantum vero ad gratiam quam hominibus
communicat, dicitur, sanctorum communionem. Quantum vero ad
remissionem culpae dicitur, peccatorum remissionem.
|
|