|
Cum autem omnia, sicut ostensum est, in divinam bonitatem ordinentur
sicut in finem, eorum autem quae ad hunc finem ordinantur, quaedam
aliis propinquiora sunt fini, quae plenius divinam bonitatem
participant, consequens est ut ea quae sunt inferiora in rebus
creatis, quae minus de bonitate divina participant, ordinentur
quodammodo sicut in fines in entia superiora. In omni enim ordine
finium, quae sunt propinquiora ultimo fini, sunt etiam fines eorum
quae sunt magis remota: sicut potio medicinae est propter purgationem,
purgatio autem propter maciem, macies autem propter sanitatem, et sic
macies finis est quodammodo purgationis, sicut etiam potionis
purgatio. Et hoc rationabiliter accidit. Sicut enim in ordine
causarum agentium virtus primi agentis pervenit ad ultimos effectus per
medias causas, ita in ordine finium, quae sunt magis remota a fine,
pertingunt ad ultimum finem mediantibus his quae sunt magis propinqua
fini: sicut potio non ordinatur ad sanitatem nisi per purgationem.
Unde et in ordine universi inferiora consequuntur praecipue ultimum
finem inquantum ordinantur ad superiora. Hoc etiam manifeste apparet
ipsum rerum ordinem consideranti. Cum enim ea quae naturaliter fiunt,
sicut nata sunt agi, sic agantur, videmus autem imperfectiora cedere
ad usum nobiliorum, utpote quod plantae nutriuntur ex terra, animalia
ex plantis, haec autem ad usum hominis cedunt, consequens est ut
inanimata sint propter animata, et plantae propter animalia, et haec
propter hominem. Cum autem ostensum sit quod natura intellectualis sit
superior corporali, consequens est ut tota natura corporalis ad
intellectualem ordinetur. Inter naturas autem intellectuales, quae
maxime corpori est vicina, est anima rationalis, quae est hominis
forma. Igitur quodammodo propter hominem, inquantum est rationabile
animal, tota natura corporalis esse videtur. Ex consummatione igitur
hominis consummatio totius naturae corporalis quodammodo dependet.
|
|