|
Consummatio autem hominis est in adeptione ultimi finis, qui est
perfecta beatitudo sive felicitas, quae consistit in divina visione,
ut supra ostensum est. Visionem autem divinam consequitur
immutabilitas intellectus et voluntatis. Intellectus quidem: quia cum
perventum fuerit ad primam causam in qua omnia cognosci possunt,
inquisitio intellectus cessat. Mobilitas autem voluntatis cessat,
quia adepto fine ultimo, in quo est plenitudo totius bonitatis, nihil
est quod desiderandum restet. Ex hoc autem voluntas mutatur quia
desiderat aliquid quod nondum habet. Manifestum est igitur quod ultima
consummatio hominis in perfecta quietatione vel immobilitate consistit
et quantum ad intellectum, et quantum ad voluntatem.
|
|