|
Ostensum est autem in praemissis, quod aeternitatis ratio ex
immobilitate consequitur. Sicut enim ex motu causatur tempus, in quo
prius et posterius invenitur, ita oportet quod remoto motu cesset prius
et posterius, et sic aeternitatis ratio relinquitur, quae est tota
simul. In ultima igitur sua consummatione homo aeternitatem vitae
consequitur non solum quantum ad hoc quod immortaliter secundum animam
vivat, quod habet anima rationalis ex sua natura, ut supra ostensum
est, sed etiam ad hoc quod ad perfectam immobilitatem perducatur.
|
|