|
Videtur autem animam a corpore separari non esse per accidens, sed
secundum naturam. Corpus enim hominis ex contrariis compositum est.
Omne autem huiusmodi naturaliter corruptibile est. Corpus igitur
humanum est naturaliter corruptibile. Corrupto autem corpore est
necesse animam separatam remanere, si anima immortalis est, ut supra
ostensum est. Videtur igitur animam a corpore separari esse secundum
naturam. Considerandum est ergo quomodo sit secundum naturam, et
quomodo contra naturam. Ostensum est enim supra quod anima rationalis
praeter modum aliarum formarum excedit totius corporalis materiae
facultatem, quod eius operatio intellectualis demonstrat, quam sine
corpore habet. Ad hoc igitur quod materia corporalis convenienter ei
aptata fuerit, necesse fuit quod aliqua dispositio corpori
superadderetur, per quam fieret conveniens materia talis formae. Et
sicut haec forma a solo Deo exit in esse per creationem, ita illa
dispositio naturam corpoream excedens, a solo Deo corpori humano
attributa fuit, quae videlicet ipsum corpus incorruptum conservaret,
ut sic perpetuitati animae conveniret. Et haec quidem dispositio in
corpore hominis mansit, quamdiu anima hominis Deo adhaesit. Aversa
autem anima hominis per peccatum a Deo, convenienter et corpus humanum
illam supernaturalem dispositionem perdidit per quam immobiliter animae
subdebatur, et sic homo necessitatem moriendi incurrit. Si igitur ad
naturam corporis respiciatur, mors naturalis est; si vero ad naturam
animae, et ad dispositionem quae propter animam supernaturaliter humano
corpori a principio indita fuit, est per accidens et contra naturam,
cum naturale sit animae corpori esse unitam.
|
|