|
Cum autem anima corpori uniatur ut forma, unicuique autem formae
propria materia respondeat, necesse est quod corpus cui iterato anima
unietur sit eiusdem rationis et speciei cum corpore quod deponit per
mortem. Non enim resumet anima in resurrectione corpus caeleste vel
aereum, vel corpus alicuius alterius animalis, ut quidam fabulantur,
sed corpus humanum ex carnibus et ossibus compositum, organicum eisdem
organis ex quibus nunc consistit. Rursus. Sicut eidem formae
secundum speciem debetur eadem materia secundum speciem, ita eidem
formae secundum numerum debetur eadem materia secundum numerum: sicut
enim anima bovis non potest esse anima corporis equi, ita anima huius
non potest esse anima alterius bovis. Oportet igitur quod cum eadem
numero anima rationalis remaneat, quod corpori eidem numero in
resurrectione rursus uniatur.
|
|