|
Ea vero quae secundum substantiam corrumpuntur, non reiterantur eadem
numero secundum operationem naturae, sed solum secundum speciem: non
enim eadem numero nubes est ex qua pluvia generatur, et quae iterum ex
pluente aqua et rursus evaporante generatur. Cum igitur corpus humanum
per mortem substantialiter corrumpatur, non potest operatione naturae
idem numero reparari. Cum igitur hoc exigat resurrectionis ratio, ut
ostensum est, consequens est quod resurrectio hominum non fiet per
actionem naturae, ut quidam posuerunt, post multa annorum curricula
redeuntibus corporibus ad eumdem situm, rursus eosdem numero homines
redire, sed resurgentium reparatio sola virtute divina fiet. Item.
Manifestum est quod sensus privati restitui non possunt per operationem
naturae, nec aliquid eorum quae solum per generationem accipiuntur, eo
quod non sit possibile idem numero pluries generari. Si autem aliquid
huiusmodi restituatur alicui, puta oculus erutus, aut manus abscissa,
hoc erit virtute divina, quae supra naturae ordinem operatur, ut supra
ostensum est. Cum igitur per mortem omnes hominis sensus et omnia
membra depereant, impossibile est hominem mortuum rursus reparari ad
vitam nisi operatione divina. Ex hoc autem quod resurrectionem ponimus
divina virtute futuram, de facili videri potest quomodo corpus idem
numero reparetur. Cum enim supra ostensum sit quod omnia, etiam
minima, sub divina providentia continentur, manifestum est quod
materia huius humani corporis, quamcumque formam post mortem hominis
accipiat, non effugit neque virtutem neque cognitionem divinam: quae
quidem materia eadem numero manet, inquantum intelligitur sub
dimensionibus existens, secundum quas haec materia dici potest, et est
individuationis principium. Hac igitur materia eadem manente, et ex
ea virtute divina corpore reparato humano, nec non et anima rationali,
quae cum sit incorruptibilis, eadem manet eidem corpori unita,
consequens fit ut homo idem numero reparetur. Nec potest identitas
secundum numerum impediri, ut quidam obiiciunt, per hoc quod non sit
humanitas eadem numero. Nam humanitas, quae dicitur forma totius,
secundum quosdam nihil est aliud quam forma partis, quae est anima,
quae quidem dicitur forma corporis secundum quod dat speciem toti.
Quod si verum est, manifestum est humanitatem eandem numero remanere,
cum anima rationalis eadem numero maneat. Sed quia humanitas est quam
significat definitio hominis, sicut et essentia cuiuslibet rei est quam
significat sua definitio, definitio autem hominis non solum significat
formam, sed etiam materiam, cum in definitione rerum materialium
necesse sit materiam poni, convenientius secundum alios dicitur, quod
in ratione humanitatis et anima et corpus includatur, aliter tamen quam
in definitione hominis. Nam in ratione humanitatis includuntur
essentialia principia hominis sola cum praecisione aliorum. Cum enim
humanitas dicatur qua homo est homo, manifestum est quod omnia de
quibus non est verum dicere de eis quod homo sit homo, ab humanitate
praeciduntur. Cum vero homo dicatur qui humanitatem habet, per hoc
vero quod humanitatem habet, non excluditur quin alia habeat, puta
albedinem, aut aliquid huiusmodi, hoc nomen homo significat sua
essentialia principia, non tamen cum praecisione aliorum, licet alia
non includantur actu in eius ratione, sed potentia tantum: unde homo
significat per modum totius, humanitas vero per modum partis, nec de
homine praedicatur. In Socrate vero aut Platone includitur haec
materia et haec forma, ut sicut est ratio hominis ex hoc quod
componitur ex anima et corpore, ita si Socrates definiretur, ratio
eius esset quod esset compositus ex iis carnibus et iis ossibus et hac
anima. Cum igitur humanitas non sit aliqua alia forma praeter animam
et corpus, sed sit aliquid compositum ex utroque, manifestum est quod
eodem corpore reparato, et eadem anima remanente, eadem numero
humanitas erit. Neque etiam praedicta identitas secundum numerum
impeditur ex hoc quod corporeitas non redeat eadem numero, cum corrupto
corpore corrumpatur. Nam si per corporeitatem intelligatur forma
substantialis, per quam aliquid in genere substantiae corporeae
ordinatur, cum non sit unius nisi una forma substantialis, talis
corporeitas non est aliud quam anima. Nam hoc animal per hanc animam
non solum est animal, sed animatum corpus, et corpus, et etiam hoc
aliquid in genere substantiae existens: alioquin anima adveniret
corpori existenti in actu, et sic esset forma accidentalis. Subiectum
enim substantialis formae non est actu hoc aliquid, sed potentia
tantum: unde cum accipit formam substantialem, non dicitur tantum
generari secundum quid hoc aut illud, sicut dicitur in formis
accidentalibus, sed dicitur simpliciter generari, quasi simpliciter
esse accipiens, et sic corporeitas accepta eadem numero manet,
rationali anima eadem existente. Si vero corporeitatis nomine forma
quaedam intelligatur, a qua denominatur corpus, quod ponitur in genere
quantitatis, sic est quaedam forma accidentalis, cum nihil aliud
significet quam trinam dimensionem. Unde licet non eadem numero
redeat, identitas subiecti non impeditur, ad quam sufficit unitas
essentialium principiorum. Eadem ratio est de omnibus accidentibus,
quorum diversitas identitatem secundum numerum non tollit. Unde cum
unio sit quaedam relatio, ac per hoc sit accidens, eius diversitas
secundum numerum non tollit identitatem subiecti. Similiter nec
diversitas potentiarum secundum numerum animae sensitivae et
vegetativae, si tamen corrumpi ponantur: sunt enim in genere
accidentis potentiae naturales coniuncti existentes, nec a sensu
sumitur sensibile secundum quod est differentia constitutiva animalis,
sed ab ipsa substantia animae sensitivae, quae in homine est eadem
secundum substantiam cum rationali.
|
|