|
Quamvis autem homines iidem numero resurgent, non tamen eundem modum
vivendi habebunt. Nunc enim corruptibilem vitam habent, tunc vero
incorruptibilem. Si enim natura in generatione hominis perpetuum esse
intendit, multo magis Deus in hominis reparatione. Quod enim natura
perpetuum esse intendat, habet ex hoc quod a Deo movetur. Non autem
in reparatione hominis resurgentis attenditur perpetuum esse speciei,
quia hoc per continuam generationem poterat obtineri. Relinquitur
igitur quod intendatur perpetuum esse individui. Homines igitur
resurgentes in perpetuum vivent. Praeterea. Si homines resurgentes
moriantur, animae a corporibus separatae non in perpetuum absque
corpore remanebunt: hoc enim est contra naturam animae, ut supra
dictum est. Oportebit igitur ut iterato resurgant, et hoc idem
continget, si post secundam resurrectionem iterum moriantur. Sic
igitur in infinitum mors et vita circulariter circa eundem hominem
reiterabuntur, quod videtur esse vanum. Convenientius est igitur ut
stetur in primo, scilicet ut in prima resurrectione homines immortales
resurgant. Nec tamen mortalitatis ablatio diversitatem vel secundum
speciem vel secundum numerum inducet. Mortale enim secundum propriam
rationem differentia specifica hominis esse non potest, cum passionem
quamdam designet, sed ponitur loco differentiae hominis, ut per hoc
quod dicitur mortale, designetur natura hominis, quod scilicet est ex
contrariis compositus, sicut per hoc quod dicitur rationale,
designatur propria forma eius: res enim materiales non possunt sine
materia definiri. Non autem aufertur mortalitas per ablationem
propriae materiae: non enim resumet anima corpus caeleste vel aereum,
ut supra habitum est, sed corpus humanum ex contrariis compositum.
Incorruptibilitas tamen adveniet ex virtute divina, per quam anima
supra corpus usque ad hoc dominabitur quod corrumpi non possit. Tandiu
enim res conservatur in esse, quandiu forma supra materiam dominatur.
|
|