|
Quia vero subtracto fine removeri oportet ea quae sunt ad finem,
oportet quod remota mortalitate a resurgentibus, etiam ea subtrahantur
quae ad statum vitae mortalis ordinantur. Huiusmodi autem sunt cibi et
potus, qui ad hoc sunt necessarii ut mortalis vita sustentetur, dum id
quod per calorem naturalem resolvitur, per cibos restauratur. Non
igitur post resurrectionem erit usus cibi vel potus. Similiter etiam
nec vestimentorum: cum vestimenta ad hoc homini necessaria sint ne
corpus ab exterioribus corrumpatur per calorem vel frigus. Similiter
etiam necesse est venereorum usum cessare, cum ad generationem
animalium ordinetur: generatio autem mortali vitae deservit, ut quod
secundum individuum conservari non potest, conservetur saltem in
specie. Cum igitur homines iidem numero in perpetuum conservabuntur,
generatio in eis locum non habebit, unde nec venereorum usus.
Rursus. Cum semen sit superfluum alimenti, cessante usu ciborum
necesse est etiam ut venereorum usus cesset. Non autem potest
convenienter dici, quod propter solam delectationem remaneat usus cibi
et potus et venereorum. Nihil enim inordinatum in illo finali statu
erit, quia tunc omnia suo modo perfectam consummationem accipient.
Inordinatio autem perfectioni opponitur. Et cum reparatio hominum per
resurrectionem sit immediate a Deo, non poterit in illo statu aliqua
inordinatio esse: quia quae a Deo sunt, ordinata sunt, ut dicitur
Roman. XIII, I. Est autem hoc inordinatum ut usus cibi et
venereorum propter solam delectationem quaeratur, unde et nunc apud
homines vitiosum reputatur. Non igitur propter solam delectationem in
resurgentibus usus cibi et potus et venereorum esse poterit.
|
|