|
Quamvis autem usus talium resurgentibus desit, non tamen eis deerunt
membra ad usus tales, quia sine iis corpus resurgentis integrum non
esset. Conveniens est autem ut in reparatione hominis resurgentis,
quae erit immediate a Deo, cuius perfecta sunt opera, natura integre
reparetur. Erunt ergo huiusmodi membra in resurgentibus propter
integritatem naturae conservandam, et non propter actus quibus
deputantur. Item. Si in illo statu homines pro actibus quos nunc
agunt, poenam vel praemium consequuntur, ut postea manifestabitur,
conveniens est ut eadem membra homines habeant quibus peccato vel
iustitiae deservierunt in hac vita, ut in quibus peccaverunt vel
meruerunt, puniantur vel praemientur.
|
|