|
Similiter autem conveniens est ut omnes naturales defectus a corporibus
resurgentium auferantur. Per omnes enim huiusmodi defectus integritati
naturae derogatur. Si igitur conveniens est ut in resurrectione natura
humana integraliter reparetur a Deo, consequens est ut etiam huiusmodi
defectus tollantur. Praeterea. Huiusmodi defectus ex defectu
virtutis naturalis, quae fuit generationis humanae principium,
provenerunt. In resurrectione autem non erit virtus agens nisi
divina, in quam defectus non cadit. Non igitur huiusmodi defectus,
qui sunt in hominibus generatis, erunt in hominibus per resurrectionem
reparatis.
|
|