|
Quod autem est dictum de integritate resurgentium, referri oportet ad
id quod est de veritate humanae naturae. Quod enim de veritate humanae
naturae non est, in resurgentibus non resumetur, alioquin oporteret
immoderatam esse magnitudinem resurgentium, si quidquid ex cibis in
carnem et sanguinem est conversum, in resurgentibus resumetur.
Veritas autem uniuscuiusque naturae secundum suam speciem et formam
attenditur. Partes igitur hominis quae secundum speciem et formam
attenduntur, omnes integraliter in resurgentibus erunt, non solum
partes organicae, sed etiam partes consimiles, ut caro, nervus et
huiusmodi, ex quibus membra organica componuntur. Non autem totum
quidquid naturaliter fuit sub iis partibus, resumetur, sed quantum
sufficiens erit ad speciem partium integrandam. Nec tamen propter hoc
homo idem numero aut integer non erit, si totum quidquid in eo
materialiter fuit, non resurget. Manifestum est enim in statu huius
vitae quod a principio usque ad finem homo idem numero manet. Id tamen
quod materialiter in eo est sub specie partium, non idem manet, sed
paulatim fluit et refluit, ac si idem ignis conservaretur consumptis et
appositis lignis, et est integer homo, quando species et quantitas
speciei debita conservatur.
|
|